- RODEBECCUS vel ROTOBECCUS vulgo ROBEC
- RODEBECCUS, vel ROTOBECCUS, vulgo ROBECrivus Galliae, Monasterium S. Audoeni alluens, a quo Rotomago nomen. Utriusque meminit Ordericus Vitalis, Hist. l. 5. cum ait: Super Sequanam fluvium, urbem Rotomagum construi praecepit C. Iulius Gaesar in loco aptissimo: ubi ad Orientale caput Urbis Albula fluv. cum Rodebecco et ab Occasu Marrona in Sequanam influit. Ubi Albula, a colore aquarum sic dictus, vulgo Aubette, nuncupatur: Rodebeccus, aliis Rodis seu Rotus, similiter voce Celticâ a colore, quasi ruber rivus dicitur. Roth enim Germanis rubrum denotare, notum eius linguae peritis: unde et Graeci, inprimis Theophanes. Caroli M. filiam Rotruden vel Rothdrudem Ε᾿ρυθρὼ, i. e. rubram vocavêre. Bec autem seu Bach hodieque rivem significavit. Hadr. Vales. in voce Rotomagus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.